Znaleziono 220 Wyniki dla: Habet

  • Testimonium enim illi perhibeo, quod habet multum laborem pro vobis et pro his, qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli. (Epistula ad Colossenses 4, 13)

  • Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discant primum domum suam pie regere et mutuam vicem reddere parentibus; hoc enim acceptum est coram Deo. (Epistula I ad Timotheum 5, 4)

  • Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior. (Epistula I ad Timotheum 5, 8)

  • Si qua fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia, ut his, quae vere viduae sunt, sufficiat. (Epistula I ad Timotheum 5, 16)

  • qui solus habet immortalitatem, lucem habitans inaccessibilem, quem vidit nullus hominum nec videre potest; cui honor et imperium sempiternum. Amen. (Epistula I ad Timotheum 6, 16)

  • Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet quam domus, qui fabricavit illam. (Epistula ad Hebraeos 3, 3)

  • hic autem eo quod manet in aeternum, intransgressibile habet sacerdotium; (Epistula ad Hebraeos 7, 24)

  • qui non habet necessitatem cotidie, quemadmodum pontifices, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi; hoc enim fecit semel semetipsum offerendo. (Epistula ad Hebraeos 7, 27)

  • Nolite itaque abicere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem; (Epistula ad Hebraeos 10, 35)

  • Omnis, qui negat Filium, nec Patrem habet; qui confitetur Filium, et Patrem habet. (Epistula I Ioannis 2, 23)

  • Et omnis, qui habet spem hanc in eo, purificat se, sicut ille purus est. (Epistula I Ioannis 3, 3)

  • Omnis, qui odit fratrem suum, homicida est, et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem. (Epistula I Ioannis 3, 15)


“O santo silêncio nos permite ouvir mais claramente a voz de Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina