Znaleziono 220 Wyniki dla: Habet
In hominem similem sibi non habet misericordiam et de peccatis suis deprecatur? (Liber Ecclesiasticus 28, 4)
Quis credit ei, qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exsiliens de civitate in civitatem? (Liber Ecclesiasticus 36, 28)
Cum clamaveris, liberent te lucra tua; et omnia illa auferet ventus, tollet aura. Qui autem fiduciam habet in me, hereditabit terram et possidebit montem sanctum meum. (Liber Isaiae 57, 13)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super omnem, qui circumcisum habet praeputium, (Liber Ieremiae 9, 24)
Propheta, qui habet somnium, narret somnium et, qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum?, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 23, 28)
Magnus est et non habet finem, excelsus est et immensus. (Liber Baruch 3, 25)
Et sceptrum habet ut homo, iudex regionis, qui in se peccantem non interficiet. (Liber Baruch 6, 13)
Habet etiam gladium in manu dextera et securim, se autem de bello et a latronibus non liberabit. Unde notum est quia non sunt dii; (Liber Baruch 6, 14)
Melior est ergo homo iustus, qui non habet simulacra, nam erit longe ab opprobriis. (Liber Baruch 6, 72)
Et clamavit in auribus meis voce magna dicens: “Appro pinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua”. (Prophetia Ezechielis 9, 1)
“Fili hominis, quid habet lignum vitis prae omnibus lignis sarmentorum, quae sunt inter ligna silvarum? (Prophetia Ezechielis 15, 2)
Haec dicit Dominus Deus: Hic est terminus, in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israel, quia Ioseph duplicem funiculum habet; (Prophetia Ezechielis 47, 13)