Znaleziono 635 Wyniki dla: Historia Moab bellum prophetiae prophetiae Elisaea aquam foedus Israhel rex Iudas et agrum
et dicens: “Domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et male patitur; nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 15)
Tunc abiit unus de Duodecim, qui dicebatur Iudas Iscariotes, ad principes sacerdotum (Evangelium secundum Matthaeum 26, 14)
Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: “Numquid ego sum, Rabbi?”. Ait illi: “Tu dixisti”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 25)
Et adhuc ipso loquente, ecce Iudas, unus de Duodecim, venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 47)
Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, paenitentia ductus, rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus (Evangelium secundum Matthaeum 27, 3)
Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum Figuli in sepulturam peregrinorum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 7)
et dederunt eos in agrum Figuli, sicut constituit mihi Dominus”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 10)
Et Iudas Iscarioth, unus de Duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. (Evangelium secundum Marcum 14, 10)
Et confestim, adhuc eo loquente, venit Iudas unus ex Duodecim, et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et scribis et senioribus. (Evangelium secundum Marcum 14, 43)
Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: “Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit. (Evangelium secundum Lucam 7, 44)
Aut quis rex, iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem milibus occurrere ei, qui cum viginti milibus venit ad se? (Evangelium secundum Lucam 14, 31)
Et ipse clamans dixit: “Pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma”. (Evangelium secundum Lucam 16, 24)