Znaleziono 334 Wyniki dla: Iacob

  • Et ait: “Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob”. Abscondit Moyses faciem suam; non enim audebat aspicere contra Deum. (Liber Exodus 3, 6)

  • Vade et congrega seniores Israel et dices ad eos: Dominus, Deus patrum vestrorum, apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob, dicens: Visitans visitavi vos et vidi omnia, quae acciderunt vobis in Aegypto; (Liber Exodus 3, 16)

  • “Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus, Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob”. (Liber Exodus 4, 5)

  • qui apparui Abraham, Isaac et Iacob ut Deus omnipotens; et nomen meum Dominum non indicavi eis. (Liber Exodus 6, 3)

  • et induxerim in terram, super quam levavi manum meam, ut darem eam Abraham, Isaac et Iacob; daboque illam vobis possidendam, ego Dominus”. (Liber Exodus 6, 8)

  • Moyses autem ascendit ad Deum, vocavitque eum Dominus de monte et ait: “Haec dices domui Iacob et annuntiabis filiis Israel: (Liber Exodus 19, 3)

  • Locutusque est Dominus ad Moysen: “Vade, ascende de loco isto, tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti, in terram, quam iuravi Abraham, Isaac et Iacob dicens: Semini tuo dabo eam. (Liber Exodus 33, 1)

  • Et recordabor foederis mei, quod pepigi cum Iacob et Isaac et Abraham. Terrae quoque memor ero, (Liber Leviticus 26, 42)

  • assumptaque parabola sua, dixit: “De Aram adduxit me Balac, rex Moabitarum de montibus orientis: "Veni, inquit, et maledic pro me Iacob; propera et detestare Israel!". (Liber Numeri 23, 7)

  • Et quis dinumerare possit pulverem Iacob et quis numeravit arenam Israel? Moriatur anima mea morte iustorum, et fiant novissima mea horum similia”. (Liber Numeri 23, 10)

  • Non conspicitur malum in Iacob, nec videtur calamitas in Israel. Dominus Deus eius cum eo est, et clangor regis in illo. (Liber Numeri 23, 21)

  • Non est augurium in Iacob, nec divinatio in Israel. Temporibus suis dicetur Iacob et Israeli quid operatus sit Deus. (Liber Numeri 23, 23)


“Que Jesus o aperte sempre mais ao Seu divino coração. Que Ele o alivie no sofrimento e lhe dê o abraço final no Paraíso.” São Padre Pio de Pietrelcina