Znaleziono 794 Wyniki dla: Ierusalem

  • dicens: “Nonne praecipiendo praecepimus vobis, ne doceretis in nomine isto? Et ecce replevistis Ierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius”. (Actus Apostolorum 5, 28)

  • Et verbum Dei crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Ierusalem valde; multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei. (Actus Apostolorum 6, 7)

  • Angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens: “Surge et vade contra meridianum ad viam, quae descendit ab Ierusalem in Gazam; haec est deserta”. (Actus Apostolorum 8, 26)

  • Et surgens abiit; et ecce vir Aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum, qui erat super omnem gazam eius, qui venerat adorare in Ierusalem (Actus Apostolorum 8, 27)

  • et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas, ut, si quos invenisset huius viae viros ac mulieres, vinctos perduceret in Ierusalem. (Actus Apostolorum 9, 2)

  • Respondit autem Ananias: “Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala sanctis tuis fecerit in Ierusalem; (Actus Apostolorum 9, 13)

  • Stupebant autem omnes, qui audiebant, et dicebant: “Nonne hic est, qui expugnabat in Ierusalem eos, qui invocabant nomen istud, et huc ad hoc venerat, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum?”. (Actus Apostolorum 9, 21)

  • Cum autem venisset in Ierusalem, tentabat iungere se discipulis; et omnes timebant eum, non credentes quia esset discipulus. (Actus Apostolorum 9, 26)

  • Et erat cum illis intrans et exiens in Ierusalem, fiducialiter agens in nomine Domini. (Actus Apostolorum 9, 28)

  • Et nos testes sumus omnium, quae fecit in regione Iudaeorum et Ierusalem; quem et occiderunt suspendentes in ligno. (Actus Apostolorum 10, 39)

  • Cum ascendisset autem Petrus in Ierusalem, disceptabant adversus illum, qui erant ex circumcisione, (Actus Apostolorum 11, 2)

  • Auditus est autem sermo in auribus ecclesiae, quae erat in Ierusalem, super istis, et miserunt Barnabam usque Antiochiam; (Actus Apostolorum 11, 22)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina