Znaleziono 461 Wyniki dla: Iesus
Dixit eis Iesus: “Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis: “Videmus!”; peccatum vestrum manet”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 41)
Hoc proverbium dixit eis Iesus; illi autem non cognoverunt quid esset, quod loquebatur eis. (Evangelium secundum Ioannem 10, 6)
Dixit ergo iterum Iesus: “Amen, amen dico vobis: Ego sum ostium ovium. (Evangelium secundum Ioannem 10, 7)
et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis. (Evangelium secundum Ioannem 10, 23)
Respondit eis Iesus: “Dixi vobis, et non creditis; opera, quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me. (Evangelium secundum Ioannem 10, 25)
Respondit eis Iesus: “Multa opera bona ostendi vobis ex Patre; propter quod eorum opus me lapidatis?”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 32)
Respondit eis Iesus: “Nonne scriptum est in lege vestra: “Ego dixi: Dii estis?”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 34)
Audiens autem Iesus dixit: “Infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 4)
Diligebat autem Iesus Martham et sororem eius et Lazarum. (Evangelium secundum Ioannem 11, 5)
Respondit Iesus: “Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt; (Evangelium secundum Ioannem 11, 9)
Dixerat autem Iesus de morte eius, illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. (Evangelium secundum Ioannem 11, 13)
Tunc ergo dixit eis Iesus manifeste: “Lazarus mortuus est, (Evangelium secundum Ioannem 11, 14)