Znaleziono 392 Wyniki dla: Illo

  • Illo vero retrahente manum, egressus est frater eius; dixitque mulier: “Qualem rupisti tibi rupturam?”. Et ob hanc causam vocatum est nomen eius Phares (id est Ruptura). (Liber Genesis 38, 29)

  • nec princeps carceris spectabat quidquid in manu eius erat: Dominus enim erat cum illo et omnia opera eius dirigebat. (Liber Genesis 39, 23)

  • Cui diximus: "Ire non possumus. Si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul; alioquin, illo absente, non poterimus videre faciem viri". (Liber Genesis 44, 26)

  • Cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui, flevit, illo quoque similiter flente, super collum eius. (Liber Genesis 45, 14)

  • Quae cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bobus et asinis; sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum. (Liber Genesis 47, 17)

  • Qui renuens ait: “Scio, fili mi, scio; et iste quidem erit in populos et multiplicabitur, sed frater eius minor maior erit illo, et semen illius crescet in plenitudinem gentium”. (Liber Genesis 48, 19)

  • Benedixitque eis in die illo dicens: “In te benedicet Israel atque dicet: "Faciat te Deus sicut Ephraim et sicut Manasse!"”. Constituitque Ephraim ante Manassen. (Liber Genesis 48, 20)

  • Praecepit ergo in die illo exactoribus populi et praefectis eius dicens: (Liber Exodus 5, 6)

  • Narrabisque filio tuo in die illo dicens: "Propter hoc, quod fecit mihi Dominus, quando egressus sum de Aegypto". (Liber Exodus 13, 8)

  • Liberavitque Dominus in die illo Israel de manu Aegyptiorum. Et viderunt Aegyptios mortuos super litus maris (Liber Exodus 14, 30)

  • Observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes; quia non dimittet, cum peccaveritis, quia est nomen meum in illo. (Liber Exodus 23, 21)

  • Ingresso autem illo tabernaculum, descendebat columna nubis et stabat ad ostium; loquebaturque cum Moyse, (Liber Exodus 33, 9)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina