Znaleziono 18 Wyniki dla: Inclina
Igitur puella, cui ego dixero: "Inclina hydriam tuam, ut bibam", et illa responderit: "Bibe, quin et camelis tuis dabo potum", ipsa est, quam praeparasti servo tuo Isaac, et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo”. (Liber Genesis 24, 14)
Inclina aurem tuam et audi; aperi, Domine, oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib, qui misit, ut exprobraret Deum viventem. (Liber II Regum 19, 16)
Ego ad te clamavi, quoniam exaudis me, Deus; inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea. (Liber Psalmorum 17, 6)
Inclina ad me aurem tuam, accelera, ut eruas me. Esto mihi in rupem praesidii et in domum munitam, ut salvum me facias. (Liber Psalmorum 31, 3)
Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui; (Liber Psalmorum 45, 11)
In iustitia tua libera me et eripe me; inclina ad me aurem tuam et salva me. (Liber Psalmorum 71, 2)
Precatio. David. Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego. (Liber Psalmorum 86, 1)
Intret in conspectu tuo oratio mea; inclina aurem tuam ad precem meam. (Liber Psalmorum 88, 3)
Non abscondas faciem tuam a me; in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam. In quacumque die invocavero te, velociter exaudi me. (Liber Psalmorum 102, 3)
Inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam. (Liber Psalmorum 119, 36)
Domine, inclina caelos tuos et descende; tange montes, et fumigabunt. (Liber Psalmorum 144, 5)
Fili mi, ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam; (Liber Proverbiorum 4, 20)