Znaleziono 239 Wyniki dla: Ioseph somnium

  • Hoc est somnium; interpretationem quoque eius dicemus coram te, rex. (Prophetia Danielis 2, 36)

  • Secundum quod vidisti quod de monte abscisus est lapis sine manibus et comminuit testam et ferrum et aes et argentum et aurum, Deus magnus ostendit regi, quae ventura sunt postea; et verum est somnium et fidelis interpretatio eius”. (Prophetia Danielis 2, 45)

  • somnium vidi, quod perterruit me, et cogitationes in stratu meo et visiones capitis mei conturbaverunt me. (Prophetia Danielis 4, 2)

  • Tunc ingrediebantur harioli, magi, Chaldaei et haruspices; et somnium narravi in conspectu eorum, et solutionem eius non indicaverunt mihi; (Prophetia Danielis 4, 4)

  • donec denique ingressus est in conspectu meo Daniel, cui nomen Baltassar secundum nomen dei mei et qui habet spiritum deorum sanctorum in semetipso. Et somnium coram ipso locutus sum: (Prophetia Danielis 4, 5)

  • Hoc somnium vidi ego rex Nabuchodonosor. Tu ergo, Baltassar, interpretationem narra, quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi; tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est”. (Prophetia Danielis 4, 15)

  • Tunc Daniel, cuius nomen Baltassar, obstupuit quasi una hora, et cogitationes eius conturbabant eum. Respondens autem rex ait: “Baltassar, somnium et interpretatio eius non conturbent te”. Respondit Baltassar et dixit: “Domine mi, somnium his, qui te oderunt, et interpretatio eius hostibus tuis sit. (Prophetia Danielis 4, 16)

  • Anno primo Balthasar regis Babylonis Daniel somnium vidit et visionem capitis eius in cubili suo; tunc et somnium scripsit. Caput verborum, quae locutus est. (Prophetia Danielis 7, 1)

  • Quaerite Dominum et vivite; ne forte invadat sicut ignis domum Ioseph, et devoret, et non sit qui exstinguat Bethel. (Prophetia Amos 5, 6)

  • Odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium, si forte misereatur Dominus, Deus exercituum, reliquiis Ioseph. (Prophetia Amos 5, 15)

  • bibentes vinum in phialis, optimis unguentis delibuti, et non sunt contristati super ruina Ioseph. (Prophetia Amos 6, 6)

  • Et erit domus Iacob ignis, et domus Ioseph flamma, et domus Esau stipula; et succendentur in eis, et devorabunt eos, et non erunt reliquiae domus Esau, quia Dominus locutus est. (Prophetia Abdiae 1, 18)


“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina