Znaleziono 41 Wyniki dla: Levitarum

  • Ezechias autem constituit turmas sacerdotales et leviticas per divisiones suas, unumquemque in officio proprio tam sacerdotum videlicet quam Levitarum, ad holocausta et pacifica, ut ministrarent et confiterentur canerentque laudes in portis castrorum Domini. (Liber II Paralipomenon 31, 2)

  • et ministrate in sanctuario partibus familiarum fratrum vestrorum, filiorum populi, singulis pars familiae Levitarum. (Liber II Paralipomenon 35, 5)

  • Chonenias autem, Semeias etiam et Nathanael fratres eius necnon Hasabias et Iehiel et Iozabad principes Levitarum dederunt ceteris Levitis ad celebrandum Pascha quinque milia pecorum et boves quingentos. (Liber II Paralipomenon 35, 9)

  • Et ascenderunt de filiis Israel et de filiis sacerdotum et de filiis Levitarum et de cantoribus et de ianitoribus et de oblatis in Ierusalem, anno septimo Artaxerxis regis. (Liber Esdrae 7, 7)

  • et de oblatis, quos dederant David et principes ad ministeria Levitarum, ducentos viginti viros; omnes hi suis nominibus recensiti sunt. (Liber Esdrae 8, 20)

  • vigilate et custodite, donec appendatis coram principibus sacerdotum et Levitarum et ducibus familiarum Israel in Ierusalem, in habitaculis domus Domini”. (Liber Esdrae 8, 29)

  • Surrexit ergo Esdras et fecit principes sacerdotum et Levitarum et omnem Israel iurare, ut facerent secundum verbum hoc, et iuraverunt. (Liber Esdrae 10, 5)

  • Et de filiis Levitarum: Iozabad et Semei et Celaia, ipse est Celita, Phethahia, Iuda et Eliezer. (Liber Esdrae 10, 23)

  • Surrexerunt autem super gradum Levitarum Iesua et Bani et Cadmihel, Sebania, Bunni, Serebia, Bani et Chanani et clamaverunt voce magna ad Dominum Deum suum. (Liber Nehemiae 9, 4)

  • Erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum colligendis, et Levitae offerent decimam partem decimae in domo Dei nostri ad gazophylacium thesauri. (Liber Nehemiae 10, 39)

  • et Sabethai et Iozabad super omnia opera, quae erant forinsecus in domo Dei, de principibus Levitarum; (Liber Nehemiae 11, 16)

  • Et praefectus Levitarum in Ierusalem Ozi filius Bani filius Hasabiae filius Matthaniae filius Michae de filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei. (Liber Nehemiae 11, 22)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina