Znaleziono 2237 Wyniki dla: Lia

  • Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et misisset eum in Paddanaram, ut inde uxorem duceret, et quod post benedictionem praecepisset ei dicens: “Non accipies uxorem de filiabus Chanaan”, (Liber Genesis 28, 6)

  • probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus, (Liber Genesis 28, 8)

  • ivit ad Ismaelem et duxit uxorem, absque iis, quas habebat, Mahalath filiam Ismael filii Abraham sororem Nabaioth. (Liber Genesis 28, 9)

  • “Sanusne est?”, inquit. “Valet, inquiunt, et ecce Rachel filia eius venit cum grege”. (Liber Genesis 29, 6)

  • Cum vidisset Iacob Rachel filiam Laban avunculi sui ovesque Laban avunculi sui, accedens amovit lapidem de ore putei (Liber Genesis 29, 10)

  • Habebat vero filias duas: nomen maioris Lia, minor vero appellabatur Rachel; (Liber Genesis 29, 16)

  • sed Lia lippis erat oculis, Rachel decora et venusto aspectu. (Liber Genesis 29, 17)

  • Quam diligens Iacob ait: “Serviam tibi pro Rachel filia tua minore septem annis”. (Liber Genesis 29, 18)

  • Et vespere sumpsit Liam filiam suam et introduxit ad eum, et venit ad eam. (Liber Genesis 29, 23)

  • Et dedit Laban ancillam filiae Zelpham nomine. Facto mane, vidit, et ecce erat Lia. (Liber Genesis 29, 24)

  • Acquievit placito et, hebdomada transacta, dedit ei Laban filiam suam Rachel uxorem, (Liber Genesis 29, 28)

  • Et ingressus etiam ad Rachel amavit eam plus quam Liam serviens apud eum septem annis aliis. (Liber Genesis 29, 30)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina