Znaleziono 297 Wyniki dla: Magna

  • Tunc rex Danielem in sublime extulit et munera multa et magna dedit ei et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis et principem praefectorum super cunctos sapientes Babylonis. (Prophetia Danielis 2, 48)

  • (33) Signa eius quam magna sunt, et mirabilia eius quam fortia! Et regnum eius regnum sempiternum, et potestas eius in generationem et generationem”. (Prophetia Danielis 3, 100)

  • Magna arbor et fortis, et proceritas eius contingens caelum; aspectus illius erat usque ad terminos universae terrae. (Prophetia Danielis 4, 8)

  • responditque rex et ait: “Nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domum regni, in robore fortitudinis meae et in gloria decoris mei?”. (Prophetia Danielis 4, 27)

  • Anno tertio Cyri regis Per sarum verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verum verbum et acies magna; intellexitque sermonem, intellegentia enim fuit ei in visione. (Prophetia Danielis 10, 1)

  • Et in tempore praefinito proeliabitur adversus eum rex austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex aquilonis in curribus et in equitibus et in classe magna, et ingredietur terras et conteret et pertransiet. (Prophetia Danielis 11, 40)

  • Et fama turbabit eum ab oriente et ab aquilone; et veniet in ira magna, ut conterat et interficiat plurimos, (Prophetia Danielis 11, 44)

  • Et exclamavit voce magna Susanna; exclamaverunt autem et senes adversus eam, (Prophetia Danielis 13, 24)

  • Exclamavit autem voce magna Susanna et dixit: “Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, (Prophetia Danielis 13, 42)

  • et exclamavit voce magna: “Innocens ego sum a sanguine huius”. (Prophetia Danielis 13, 46)

  • Exclamavit itaque omnis coetus voce magna et benedixerunt Deo, qui salvat sperantes in se. (Prophetia Danielis 13, 60)

  • Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: “Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam”. (Prophetia Danielis 14, 18)


“Não abandone sua alma à tentação, diz o Espírito Santo, já que a alegria do coração é a vida da alma e uma fonte inexaurível de santidade.” São Padre Pio de Pietrelcina