Znaleziono 522 Wyniki dla: Manus
Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! Palpate me et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere”. (Evangelium secundum Lucam 24, 39)
Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. (Evangelium secundum Lucam 24, 40)
Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora eius. (Evangelium secundum Ioannem 7, 30)
Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum, sed nemo misit super illum manus. (Evangelium secundum Ioannem 7, 44)
Prodiit, qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis; et facies illius sudario erat ligata. Dicit Iesus eis: “Solvite eum et sinite eum abire”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 44)
sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit et ad Deum vadit, (Evangelium secundum Ioannem 13, 3)
Dicit ei Simon Petrus: “Domine, non tantum pedes meos sed et manus et caput!”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 9)
Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. (Evangelium secundum Ioannem 20, 20)
Deinde dicit Thomae: “Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum; et noli fieri incredulus sed fidelis!”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 27)
Amen, amen dico tibi: Cum esses iunior, cingebas teipsum et ambulabas, ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo non vis”. (Evangelium secundum Ioannem 21, 18)
et iniecerunt in eos manus et posuerunt in custodiam in crastinum; erat enim iam vespera. (Actus Apostolorum 4, 3)
facere, quaecumque manus tua et consilium praedestinavit fieri. (Actus Apostolorum 4, 28)