Znaleziono 32 Wyniki dla: Matri
Quae cum exisset, dixit matri suae: “Quid petam?”. At illa dixit: “Caput Ioannis Baptistae”. (Evangelium secundum Marcum 6, 24)
et attulit caput eius in disco; et dedit illud puellae, et puella dedit illud matri suae. (Evangelium secundum Marcum 6, 28)
Moyses enim dixit: “Honora patrem tuum et matrem tuam” et: “Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur”; (Evangelium secundum Marcum 7, 10)
vos autem dicitis: “Si dixerit homo patri aut matri: Corban, quod est donum, quodcumque ex me tibi profuerit”, (Evangelium secundum Marcum 7, 11)
ultra non permittitis ei facere quidquam patri aut matri (Evangelium secundum Marcum 7, 12)
Cum autem appropinquaret portae civitatis, et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae; et haec vidua erat, et turba civitatis multa cum illa. (Evangelium secundum Lucam 7, 12)
Et resedit, qui erat mortuus, et coepit loqui; et dedit illum matri suae. (Evangelium secundum Lucam 7, 15)
Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri: “Mulier, ecce filius tuus”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 26)