Znaleziono 25 Wyniki dla: Mortuos

  • Iesus autem ait illi: “Sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 22)

  • Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eicite; gratis accepistis, gratis date. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 8)

  • Dixitque ei Iesus: “Sine, ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vade, annuntia regnum Dei”. (Evangelium secundum Lucam 9, 60)

  • Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat. (Evangelium secundum Ioannem 5, 21)

  • Quid incredibile iudicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat? (Actus Apostolorum 26, 8)

  • sicut scriptum est: “Patrem multarum gentium posui te” C, ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos et vocat ea, quae non sunt, quasi sint; (Epistula ad Romanos 4, 17)

  • Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu. (Epistula ad Romanos 6, 11)

  • sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis sed in Deo, qui suscitat mortuos: (Epistula II ad Corinthios 1, 9)

  • Testificor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est vivos ac mortuos, per adventum ipsius et regnum eius: (Epistula II ad Timotheum 4, 1)

  • acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos; alii autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem; (Epistula ad Hebraeos 11, 35)

  • qui reddent rationem ei, qui paratus est iudicare vivos et mortuos. (Epistula I Petri 4, 5)

  • Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni; et libri aperti sunt. Et alius liber apertus est, qui est vitae; et iudicati sunt mortui ex his, quae scripta erant in libris, secundum opera ipsorum. (Apocalypsis Ioannis 20, 12)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina