Znaleziono 365 Wyniki dla: Moses et Pharao Aegypti

  • Narravit ergo pharao, quod viderat: “Putabam me stare super ripam fluminis (Liber Genesis 41, 17)

  • Et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae, ut numquam tales in terra Aegypti viderim; (Liber Genesis 41, 19)

  • ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti; (Liber Genesis 41, 29)

  • Nunc ergo provideat rex virum intellegentem et sapientem et praeficiat eum terrae Aegypti (Liber Genesis 41, 33)

  • Dixitque rursus pharao ad Ioseph: “Ecce, constitui te super universam terram Aegypti”. (Liber Genesis 41, 41)

  • Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante praecone: “Abrech!”, ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti. (Liber Genesis 41, 43)

  • Dixit quoque rex ad Ioseph: “Ego sum pharao; absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti”. (Liber Genesis 41, 44)

  • Vertitque nomen eius et vocavit eum lingua Aegyptiaca Saphaneth Phanec (quod interpretatur Salvator mundi) deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Ioseph ad terram Aegypti (Liber Genesis 41, 45)

  • ­ triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis pharaonis ­ et circuivit omnes regiones Aegypti. (Liber Genesis 41, 46)

  • Venitque fertilitas septem annorum, et segetes congregavit in horrea Aegypti (Liber Genesis 41, 47)

  • coeperunt venire septem anni inopiae, quos praedixerat Ioseph, et in universo orbe fames praevaluit; in cuncta autem terra Aegypti erat panis. (Liber Genesis 41, 54)

  • Et invaluit fames in omni terra Aegypti; aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis; nam et illos oppresserat fames. (Liber Genesis 41, 56)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina