Znaleziono 882 Wyniki dla: Ninodo filius Curis Babel Bablia
De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo neque Filius, nisi Pater. (Evangelium secundum Marcum 13, 32)
Nam Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de eo. Vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum est ei, si non esset natus homo ille”. (Evangelium secundum Marcum 14, 21)
Et venit tertio et ait illis: “Dormite iam et requiescite? Sufficit, venit hora: ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum. (Evangelium secundum Marcum 14, 41)
Ille autem tacebat et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei: “Tu es Christus filius Benedicti?”. (Evangelium secundum Marcum 14, 61)
Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait: “Vere homo hic Filius Dei erat”. (Evangelium secundum Marcum 15, 39)
Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. (Evangelium secundum Lucam 1, 7)
Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, (Evangelium secundum Lucam 1, 32)
Et respondens angelus dixit ei: “Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. (Evangelium secundum Lucam 1, 35)
et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba super ipsum; et vox de caelo facta est: “Tu es Filius meus dilectus; in te complacui mihi”. (Evangelium secundum Lucam 3, 22)
Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph, qui fuit Heli, (Evangelium secundum Lucam 3, 23)
Dixit autem illi Diabolus: “Si Filius Dei es, dic lapidi huic, ut panis fiat”. (Evangelium secundum Lucam 4, 3)
Duxit autem illum in Ierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi: “Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. (Evangelium secundum Lucam 4, 9)