Znaleziono 611 Wyniki dla: Nunc
Et interrogaverunt eos dicentes: “Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo nunc videt?”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 19)
Quomodo autem nunc videat nescimus, aut quis eius aperuit oculos nos nescimus; ipsum interrogate. Aetatem habet; ipse de se loquetur!”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 21)
Dixit eis Iesus: “Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis: “Videmus!”; peccatum vestrum manet”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 41)
Dicunt ei discipuli: “Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc?”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 8)
Sed et nunc scio quia, quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 22)
Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hora hac? Sed propterea veni in horam hanc. (Evangelium secundum Ioannem 12, 27)
Nunc iudicium est huius mundi, nunc princeps huius mundi eicietur foras; (Evangelium secundum Ioannem 12, 31)
Cum ergo exisset, dicit Iesus: “Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo; (Evangelium secundum Ioannem 13, 31)
Et nunc dixi vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis. (Evangelium secundum Ioannem 14, 29)
Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo. (Evangelium secundum Ioannem 15, 22)
Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent; nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum. (Evangelium secundum Ioannem 15, 24)
At nunc vado ad eum, qui me misit, et nemo ex vobis interrogat me: “Quo vadis?”. (Evangelium secundum Ioannem 16, 5)