Znaleziono 203 Wyniki dla: Oculos
Et levaverunt alienigenae oculos suos et viderunt eos venientes ex adverso (Liber I Maccabaeorum 4, 12)
Et factum est diluculo, cum levassent oculos suos, ecce populus multus, cuius non erat numerus, portantes scalas et machinas, ut comprehenderent munitionem, et expugnabant eos. (Liber I Maccabaeorum 5, 30)
et elevaverunt oculos suos et viderunt: et ecce tumultus et apparatus multus, et sponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis. (Liber I Maccabaeorum 9, 39)
ante oculos habentes contumeliam, quae in locum sanctum ab his iniuste esset consummata, itemque et ludibrio habitae civitatis iniuriam, adhuc etiam veterum instituta convulsa. (Liber II Maccabaeorum 8, 17)
Frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum. (Liber Proverbiorum 1, 17)
oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, (Liber Proverbiorum 6, 17)
Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat; aperi oculos tuos et saturare panibus. (Liber Proverbiorum 20, 13)
Si erigas oculos tuos ad opes, iam non sunt; quia facient sibi pennas quasi aquilae et volabunt in caelum. (Liber Proverbiorum 23, 5)
Qui dat pauperi, non indigebit; qui autem occultat oculos, abundabit maledictis. (Liber Proverbiorum 28, 27)
Averte oculos tuos a me, quia ipsi me conturbant. Capilli tui sicut grex caprarum, quae descenderunt de Galaad. (Canticum Canticorum 6, 5)
Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes et oculos tuos ne transvertas a paupere. (Liber Ecclesiasticus 4, 1)
Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram et non des ei locum tibi retro maledicendi; (Liber Ecclesiasticus 4, 5)