Znaleziono 488 Wyniki dla: Omnem
aut si tetigerit quidquam de immunditia hominis iuxta omnem impuritatem, qua pollui solet, absconditumque fuerit ab eo, sed ipse cognoverit postea, subiacebit delicto; (Liber Leviticus 5, 3)
et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi conventus”. (Liber Leviticus 8, 3)
Locutus est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius: “Comas vestras nolite excutere et vestimenta nolite scindere, ne moriamini, et super omnem coetum oriatur indignatio. Fratres vestri, omnis domus Israel, plangant incendium, quod Dominus suscitavit. (Liber Leviticus 10, 6)
Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectu oculorum cadit, (Liber Leviticus 13, 12)
“Loquere ad omnem coetum filiorum Israel et dices ad eos: Sancti estote, quia sanctus sum ego, Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 2)
et ad omnem mortuum non ingredietur omnino; super patre quoque suo et matre non contaminabitur. (Liber Leviticus 21, 11)
Locutus est ergo Moyses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israel. (Liber Leviticus 21, 24)
et omnem congregationem congregaverunt primo die mensis secundi recensentes eos per cognationes et domos patrum eorum, per nomina singulorum a vicesimo anno et supra per capita, (Liber Numeri 1, 18)
“Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra”. (Liber Numeri 3, 15)
“Praecipe filiis Israel, ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo. (Liber Numeri 5, 2)
quoniam dono donati sunt mihi e medio filiorum Israel; pro primogenitis, quae aperiunt omnem vulvam in Israel, accepi eos. (Liber Numeri 8, 16)
non relinquent ex eo quippiam usque mane et os eius non confringent: omnem ritum Pascha observabunt. (Liber Numeri 9, 12)