Znaleziono 432 Wyniki dla: Oratio virum mulieres salutis scientiae veritas auctoritatem

  • Festinavit ergo et cucurrit ad virum suum nuntiavitque ei dicens: “Ecce apparuit mihi vir, qui illo die venerat ad me”. (Liber Iudicum 13, 10)

  • Qui surrexit et secutus est uxorem suam veniensque ad virum dixit ei: “Tu es, qui locutus es mulieri?”. Et ille respondit: “Ego sum”. (Liber Iudicum 13, 11)

  • Illis laeto corde epulantibus, venerunt viri civitatis illius filii Belial et circumdantes domum senis fores pulsare coeperunt clamantes ad dominum domus atque dicentes: “Educ virum, qui ingressus est domum tuam, ut abutamur eo”. (Liber Iudicum 19, 22)

  • Habeo filiam virginem, et hic homo habet concubinam; educam eas ad vos, ut humilietis eas et faciatis eis, quod vobis placuerit; tantum, obsecro, ne scelus hoc operemini in virum”. (Liber Iudicum 19, 24)

  • Et hoc erit, quod observare debetis: Omne generis masculini et mulieres, quae cognoverunt viros, interficite; virgines autem reservate”. (Liber Iudicum 21, 11)

  • Profectaeque sunt simul et venerunt in Bethlehem. Quibus urbem ingressis, tota urbs commota est super eas; dicebantque mulieres: “Haec est illa Noemi!”. (Liber Ruth 1, 19)

  • Dixeruntque mulieres ad Noemi: “Benedictus Dominus, qui non est passus, ut deficeret tibi hodie, qui redimit familiam tuam, et vocetur nomen eius in Israel (Liber Ruth 4, 14)

  • Vicinae autem mulieres congratulantes ei et dicentes: “Natus est filius Noemi!”, vocaverunt nomen eius Obed. Hic est pater Isai patris David. (Liber Ruth 4, 17)

  • Si peccaverit vir in virum, arbiter ei potest esse Deus; si autem in Dominum peccaverit vir, quis intercedet pro eo?”. Et non audierunt vocem patris sui, quia voluit Dominus occidere eos. (Liber I Samuelis 2, 25)

  • Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo; sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua, et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerit. (Liber I Samuelis 2, 33)

  • Dixitque Saul ad puerum suum: “Ecce ibimus; quid feremus ad virum? Panis defecit in sitarciis nostris, et sportulam non habemus, ut demus homini Dei. Quid habemus?”. (Liber I Samuelis 9, 7)

  • “Hac ipsa, quae nunc est hora, cras mittam ad te virum de terra Beniamin, et unges eum ducem super populum meum Israel, et salvabit populum meum de manu Philisthinorum, quia respexi populum meum; venit enim clamor eorum ad me”. (Liber I Samuelis 9, 16)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina