Znaleziono 33 Wyniki dla: Pervenit
Propter hoc languet lex, et non pervenit usque ad finem iudicium. Quia impius praevalet adversus iustum, propterea egreditur iudicium perversum. (Prophetia Habacuc 1, 4)
Si autem in Spiritu Dei ego eicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 28)
Porro si in digito Dei eicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 11, 20)
Pervenit autem in Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Iudaeae fidelis, patre autem Graeco; (Actus Apostolorum 16, 1)
Israel vero sectans legem iustitiae in legem non pervenit. (Epistula ad Romanos 9, 31)
Vestra enim oboedientia ad omnes pervenit; gaudeo igitur in vobis, sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo. (Epistula ad Romanos 16, 19)
An a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit? (Epistula I ad Corinthios 14, 36)
quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est fructificans et crescens, sicut et in vobis, ex ea die, qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate; (Epistula ad Colossenses 1, 6)
prohibentes nos gentibus loqui, ut salvae fiant, ut impleant peccata sua semper. Pervenit autem ira Dei super illos usque in finem. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 16)