Znaleziono 102 Wyniki dla: Petrus

  • Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae et introduxit Petrum. (Evangelium secundum Ioannem 18, 16)

  • Stabant autem servi et ministri, qui prunas fecerant, quia frigus erat, et calefaciebant se; erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se. (Evangelium secundum Ioannem 18, 18)

  • Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: “Numquid et tu ex discipulis eius es?”. Negavit ille et dixit: “Non sum!”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 25)

  • Dicit unus ex servis pontificis, cognatus eius, cuius abscidit Petrus auriculam: “Nonne ego te vidi in horto cum illo?”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 26)

  • Iterum ergo negavit Petrus; et statim gallus cantavit. (Evangelium secundum Ioannem 18, 27)

  • Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et veniebant ad monumentum. (Evangelium secundum Ioannem 20, 3)

  • Venit ergo et Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum; et videt linteamina posita (Evangelium secundum Ioannem 20, 6)

  • Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo. (Evangelium secundum Ioannem 21, 2)

  • Dicit eis Simon Petrus: “Vado piscari”. Dicunt ei: “Venimus et nos tecum”. Exierunt et ascenderunt in navem; et illa nocte nihil prendiderunt. (Evangelium secundum Ioannem 21, 3)

  • Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: “Dominus est!”. Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare; (Evangelium secundum Ioannem 21, 7)

  • Ascendit ergo Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus; et cum tanti essent, non est scissum rete. (Evangelium secundum Ioannem 21, 11)

  • Dicit ei tertio: “Simon Ioannis, amas me?”. Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio: “Amas me?”, et dicit ei: “Domine, tu omnia scis, tu cognoscis quia amo te”. Dicit ei: “Pasce oves meas. (Evangelium secundum Ioannem 21, 17)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina