Znaleziono 39 Wyniki dla: Pilatus

  • Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei: “Tu es rex Iudaeorum?”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 33)

  • Respondit Pilatus: “Numquid ego Iudaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi; quid fecisti?”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 35)

  • Dixit itaque ei Pilatus: “Ergo rex es tu?”. Respondit Iesus: “Tu dicis quia rex sum. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati; omnis, qui est ex veritate, audit meam vocem”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 37)

  • Dicit ei Pilatus: “Quid est veritas?”. Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis: “Ego nullam invenio in eo causam. (Evangelium secundum Ioannem 18, 38)

  • Et exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: “Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia in eo invenio causam nullam”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 4)

  • Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamaverunt dicentes: “Crucifige, crucifige!”. Dicit eis Pilatus: “Accipite eum vos et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 6)

  • Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit (Evangelium secundum Ioannem 19, 8)

  • Dicit ergo ei Pilatus: “Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo dimittere te et potestatem habeo crucifigere te?”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 10)

  • Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum; Iudaei autem clamabant dicentes: “Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris! Omnis, qui se regem facit, contradicit Caesari”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 12)

  • Pilatus ergo, cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha. (Evangelium secundum Ioannem 19, 13)

  • Clamaverunt ergo illi: “Tolle, tolle, crucifige eum!”. Dicit eis Pilatus: “Regem vestrum crucifigam?”. Responderunt pontifices: “Non habemus regem, nisi Caesarem”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 15)

  • Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem; erat autem scriptum: “Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 19)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina