Znaleziono 374 Wyniki dla: Populi

  • Confusa est filia Aegypti et tradita in manu populi aquilonis”. (Liber Ieremiae 46, 24)

  • Haec dicit Dominus exercituum: “Murus Babylonis ille latissimus funditus suffodietur, et portae eius excelsae igni comburentur; et laboraverunt populi pro nihilo, et gentes pro igni lassatae sunt”. (Liber Ieremiae 51, 58)

  • De pauperibus autem populi et de reliquo vulgo, quod remanserat in civitate, et de perfugis, qui transfugerant ad regem Babylonis, et superfluos artificum transtulit Nabuzardan princeps satellitum. (Liber Ieremiae 52, 15)

  • SADE. “Iustus est Dominus, quia contra os eius rebellis fui. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum: virgines meae et iuvenes mei abierunt in captivitatem. (Lamentationes 1, 18)

  • CAPH. Defecerunt prae lacrimis oculi mei, efferbuerunt viscera mea; effusum est in terra iecur meum super contritione filiae populi mei, cum deficeret parvulus et lactans in plateis oppidi. (Lamentationes 2, 11)

  • PHE. Rivos aquarum deducit oculus meus in contritione filiae populi mei. (Lamentationes 3, 48)

  • GHIMEL. Sed et thoes nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos; filia populi mei crudelis quasi struthio in deserto. (Lamentationes 4, 3)

  • VAU. Et maior effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomae, quae subversa est in momento, et non laborabant in ea manus. (Lamentationes 4, 6)

  • IOD. Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos: facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei. (Lamentationes 4, 10)

  • Et legit Baruch verba libri huius in aures Iechoniae filii Ioachim regis Iudae et in aures omnis populi venientis ad librum (Liber Baruch 1, 3)

  • et in aures potentium et filiorum regum et in aures seniorum et in aures omnis populi a minimo usque ad maximum universorum habitantium in Babylonia, ad flumen Sud. (Liber Baruch 1, 4)

  • Et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos et dices eis: Haec dicit Dominus Deus; sive audiant, sive contemnant”. (Prophetia Ezechielis 3, 11)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina