Znaleziono 95 Wyniki dla: Proelium

  • Et exivit Ionathas obviam illi cum quadraginta milibus virorum electorum in proelium et venit Bethsan. (Liber I Maccabaeorum 12, 41)

  • At illi, cum cognovissent quia comprehensus est Ionathas et periit, et omnes, qui cum eo erant, hortati sunt semetipsos et ibant conglobati parati in proelium. (Liber I Maccabaeorum 12, 50)

  • pugna proelium nostrum, et omnia, quaecumque dixeris nobis, faciemus”. (Liber I Maccabaeorum 13, 9)

  • Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui Ionathae et quia commissurus esset cum eo proelium, misit ad eum legatos (Liber I Maccabaeorum 13, 14)

  • Et iudicabit gentes et arguet populos multos; et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces; non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad proelium. (Liber Isaiae 2, 4)

  • et spiritus iudicii sedenti ad iudicandum et fortitudo vertentibus proelium usque ad portam. (Liber Isaiae 28, 6)

  • arcum et acinacem arripiet, crudelis est et non miserebitur; vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent, praeparati quasi vir ad proelium adversum te, filia Sion”. (Liber Ieremiae 6, 23)

  • Tulit ergo Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo, universas reliquias vulgi, quas reduxerat ab Ismael filio Nathaniae venientes de Maspha, postquam percussit Godoliam filium Ahicam, viros fortes ad proelium et mulieres et pueros et eunuchos, quos reduxerat de Gabaon. (Liber Ieremiae 41, 16)

  • Auditum audivi a Domino, et legatus ad gentes missus est: “Congregamini et venite contra eam et consurgite in proelium”. (Liber Ieremiae 49, 14)

  • Arcum et acinacem apprehendent, crudeles sunt et immisericordes; vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent sicut vir paratus ad proelium contra te, filia Babylon. (Liber Ieremiae 50, 42)

  • Nam cum supervenerit illis proelium et mala, cogitant apud se sacerdotes, ubi se abscondant cum illis. (Liber Baruch 6, 48)

  • Canite tuba, praeparentur omnia, sed non est qui vadat ad proelium; ira enim mea super universam pompam eius. (Prophetia Ezechielis 7, 14)


“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina