Znaleziono 12 Wyniki dla: Prudentes
Nec accipies munera, quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum. (Liber Exodus 23, 8)
Vae, qui sapientes sunt in oculis suis et coram ipsis prudentes! (Liber Isaiae 5, 21)
Senes Gibli et prudentes eius fuerunt in te, ut sarcirent rimas tuas. Omnes naves maris et nautae earum fuerunt in te, ut mercarentur merces tuas. (Prophetia Ezechielis 27, 9)
Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum; estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 16)
Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 2)
prudentes vero acceperunt oleum in vasis cum lampadibus suis. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 4)
Responderunt prudentes dicentes: “Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 9)
Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos. (Epistula ad Romanos 12, 16)
Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo; nos infirmi, vos autem fortes; vos gloriosi, nos autem ignobiles. (Epistula I ad Corinthios 4, 10)
Senes, ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani fide, dilectione, patientia. (Epistula ad Titum 2, 2)
prudentes sint, castae, domus curam habentes, benignae, subditae suis viris, ut non blasphemetur verbum Dei. (Epistula ad Titum 2, 5)
Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes et vigilate in orationibus. (Epistula I Petri 4, 7)