Znaleziono 26 Wyniki dla: Ramoth

  • Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait illi: “Accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in manu tua et vade in Ramoth Galaad. (Liber II Regum 9, 1)

  • Abiit ergo adulescens puer prophetae Ramoth Galaad (Liber II Regum 9, 4)

  • Coniuravit ergo Iehu filius Iosaphat filii Namsi contra Ioram. Porro Ioram defenderat Ramoth Galaad ipse et omnis Israel contra Hazael regem Syriae (Liber II Regum 9, 14)

  • Ramoth quoque et suburbana illius et Anem cum suburbanis suis. (Liber I Paralipomenon 6, 58)

  • Necnon et de tribu Gad: Ramoth in Galaad et suburbana eius et Mahanaim cum suburbanis suis, (Liber I Paralipomenon 6, 65)

  • Descenditque post annos ad eum in Samariam, ad cuius adventum mactavit Achab oves et boves plurimos ipsi et populo, qui venerat cum eo; persuasitque illi, ut ascenderet in Ramoth Galaad. (Liber II Paralipomenon 18, 2)

  • Dixitque Achab rex Israel ad Iosaphat regem Iudae: “Veni mecum in Ramoth Galaad”. Cui ille respondit: “Ut ego, et tu; sicut populus tuus, sic et populus meus, tecumque erimus in bello”. (Liber II Paralipomenon 18, 3)

  • Congregavitque rex Israel prophetarum quadringentos viros et dixit ad eos: “In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus an quiescere?”. At illi: “Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis”. (Liber II Paralipomenon 18, 5)

  • Omnesque prophetae similiter prophetabant atque dicebant: “Ascende in Ramoth Galaad et prosperaberis; et tradet Dominus in manu regis”. (Liber II Paralipomenon 18, 11)

  • Venit ergo ad regem. Cui rex ait: “Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere?”. Cui ille respondit: “Ascendite et prosperamini, ut tradantur hostes in manus vestras”. (Liber II Paralipomenon 18, 14)

  • Et dixit Dominus: “Quis decipiet Achab regem Israel, ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad?”. Cumque diceret unus hoc modo et alter alio, (Liber II Paralipomenon 18, 19)

  • Igitur ascenderunt rex Israel et Iosaphat rex Iudae in Ramoth Galaad. (Liber II Paralipomenon 18, 28)


“Há duas razões principais para se orar com muita satisfação: primeiro para render a Deus a honra e a glória que Lhe são devidas. Segundo, para falar com São Padre Pio de Pietrelcina