Znaleziono 701 Wyniki dla: Resurrectionem post mortem
si quo modo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis. (Epistula ad Philippenses 3, 11)
nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et immaculatos et irreprehensibiles coram ipso; (Epistula ad Colossenses 1, 22)
manifestata autem nunc per illustrationem salvatoris nostri Iesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium, (Epistula II ad Timotheum 1, 10)
qui circa veritatem aberraverunt dicentes resurrectionem iam factam, et subvertunt quorundam fidem. (Epistula II ad Timotheum 2, 18)
Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita, (Epistula ad Titum 3, 10)
eum autem, qui paulo minus ab angelis minoratus est, videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaverit mortem. (Epistula ad Hebraeos 2, 9)
Quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni, et ipse similiter participavit iisdem, ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est Diabolum, (Epistula ad Hebraeos 2, 14)
iterum terminat diem quendam, “Hodie”, in David dicendo post tantum temporis, sicut supra dictum est: “Hodie, si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra”. (Epistula ad Hebraeos 4, 7)
Lex enim homines constituit pontifices infirmitatem habentes; sermo autem iuris iurandi, quod post legem est, Filium in aeternum consummatum. (Epistula ad Hebraeos 7, 28)
Quia hoc est testamentum, quod testabor domui Israel post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. (Epistula ad Hebraeos 8, 10)
post secundum autem velamentum, tabernaculum, quod dicitur Sancta Sanctorum, (Epistula ad Hebraeos 9, 3)
Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium, (Epistula ad Hebraeos 9, 27)