Znaleziono 40 Wyniki dla: Roboam

  • Pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea et tradidit ea in manu ducum cursorum, qui excubabant ante ostium domus regis. (Liber I Regum 14, 27)

  • Reliqua autem gestorum Roboam et omnia, quae fecit, ecce scripta sunt in libro annalium regum Iudae. (Liber I Regum 14, 29)

  • Fuitque bellum inter Roboam et Ieroboam cunctis diebus. (Liber I Regum 14, 30)

  • Dormivit itaque Roboam cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David; nomen autem matris eius Naama Ammanites. Et regnavit Abiam filius eius pro eo. (Liber I Regum 14, 31)

  • Filius autem Salomonis Roboam, cuius Abia filius genuit Asa; de hoc quoque natus est Iosaphat (Liber I Paralipomenon 3, 10)

  • dormivitque cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David patris eius. Regnavitque Roboam filius eius pro eo. (Liber II Paralipomenon 9, 31)

  • Profectus est autem Roboam in Sichem; illuc enim cunctus Israel convenerat, ut constituerent eum regem. (Liber II Paralipomenon 10, 1)

  • vocaveruntque eum, et venit cum universo Israel, et locuti sunt ad Roboam dicentes: (Liber II Paralipomenon 10, 3)

  • iniit rex Roboam consilium cum senibus, qui steterant coram patre eius Salomone, dum adhuc viveret, dicens: “Quid datis consilii, ut respondeam populo?”. (Liber II Paralipomenon 10, 6)

  • Venit ergo Ieroboam et universus populus ad Roboam die tertio, sicut praeceperat eis rex dicens: “Revertimini ad me die tertio”. (Liber II Paralipomenon 10, 12)

  • Super filios autem Israel, qui habitabant in civitatibus Iudae, regnavit Roboam. (Liber II Paralipomenon 10, 17)

  • Misitque rex Roboam Adoram, qui praeerat servituti, et lapidaverunt eum filii Israel, et mortuus est. Porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 10, 18)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina