Znaleziono 225 Wyniki dla: Rubrum mare transgressus

  • Columnas quoque aereas, quae erant in domo Domini, et bases et mare aereum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei et tulerunt omne aes eorum in Babylonem. (Liber Ieremiae 52, 17)

  • columnas duas et mare unum et vitulos duodecim aereos, qui erant subtus basi, quam fecerat rex Salomon domui Domini. Non erat pondus aeris omnium horum vasorum. (Liber Ieremiae 52, 20)

  • MEM. Cui comparabo te vel cui assimilabo te, filia Ierusalem? Cui exaequabo te et consolabor te, virgo filia Sion? Magna est enim velut mare contritio tua; quis medebitur tui? (Lamentationes 2, 13)

  • Quis transfretavit mare et invenit eam et apportabit eam auro electo? (Liber Baruch 3, 30)

  • propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans; (Prophetia Ezechielis 26, 3)

  • Et aedificium, quod erat ex adverso areae separatae versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum; paries autem aedificii quinque cubitorum latitudinis per circuitum et longitudo eius nonaginta cubitorum. (Prophetia Ezechielis 41, 12)

  • Principi quoque ex utraque parte oblationis sacrae et possessionis civitatis, secundum oblationem sacram et possessionem urbis, a latere maris usque ad mare et a latere orientis versus orientem, longitudinem autem iuxta unamquamque partium, a termino occidentali usque ad terminum orientalem. (Prophetia Ezechielis 45, 7)

  • et ait ad me: “Aquae istae, quae egrediuntur ad regionem orientalem et descendunt ad Arabam, intrabunt mare, aquas salsas, et sanabuntur aquae: (Prophetia Ezechielis 47, 8)

  • Et stabunt super mare piscatores; ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit; plurimae species erunt piscium eius, sicut pisces maris Magni, multitudinis nimiae. (Prophetia Ezechielis 47, 10)

  • Porro plaga orientalis de loco inter Auran et inter Damascum et in medio inter Galaad et terram Israel, Iordanis disterminans usque ad mare orientale, usque Thamar; haec est plaga orientalis. (Prophetia Ezechielis 47, 18)

  • Plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad aquas Meribathcades et torrentem usque ad mare Magnum; haec est plaga ad meridiem australis. (Prophetia Ezechielis 47, 19)

  • Et plaga maris, mare Magnum a confinio per directum, donec venias Emath; haec est plaga maris. (Prophetia Ezechielis 47, 20)


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina