Znaleziono 2510 Wyniki dla: Salomoni regni Israel

  • Huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum, (Actus Apostolorum 13, 23)

  • praedicante Ioanne ante adventum eius baptismum paenitentiae omni populo Israel. (Actus Apostolorum 13, 24)

  • Propter hanc igitur causam rogavi vos videre et alloqui; propter spem enim Israel catena hac circumdatus sum”. (Actus Apostolorum 28, 20)

  • Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes, qui ex Israel, hi sunt Israel; (Epistula ad Romanos 9, 6)

  • Isaias autem clamat pro Israel: “Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient. (Epistula ad Romanos 9, 27)

  • Israel vero sectans legem iustitiae in legem non pervenit. (Epistula ad Romanos 9, 31)

  • Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit: “Ego ad aemulationem vos adducam per Non gentem: per gentem insipientem ad iram vos provocabo”. (Epistula ad Romanos 10, 19)

  • Ad Israel autem dicit: “Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem”. (Epistula ad Romanos 10, 21)

  • Non reppulit Deus plebem suam, quam praescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? Quemadmodum interpellat Deum adversus Israel: (Epistula ad Romanos 11, 2)

  • Quid ergo? Quod quaerit Israel, hoc non est consecutus, electio autem consecuta est; ceteri vero excaecati sunt, (Epistula ad Romanos 11, 7)

  • Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis vobis ipsis sapientes, quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, (Epistula ad Romanos 11, 25)

  • et sic omnis Israel salvus fiet, sicut scriptum est: “Veniet ex Sion, qui eripiat, avertet impietates ab Iacob; (Epistula ad Romanos 11, 26)


“As almas não são oferecidas como dom; compram-se. Vós ignorais quanto custaram a Jesus. É sempre com a mesma moeda que é preciso pagá-las”. São Padre Pio de Pietrelcina