Znaleziono 153 Wyniki dla: Semper
Multum enim valere tibi soli subest semper, et virtuti brachii tui quis resistet? (Liber Sapientiae 11, 21)
Non enim iuratorum virtus, sed peccantium poena perambulat semper iniustorum praevaricationem. (Liber Sapientiae 14, 31)
Formidinis enim suae propriae nequitia dat testimonium, cum sit condemnata; semper autem praesumit saeva perturbata conscientia. (Liber Sapientiae 17, 10)
Inter se enim elementa convertuntur, sicut in psalterio voces numeri nomen immutant, semper tamen suum sonum custodiunt; quod quidem ex ipso visu eorum, quae facta sunt, certo aestimari potest. (Liber Sapientiae 19, 18)
Omnis sapientia a Domino Deo est et cum illo fuit semper et est ante aevum. (Liber Ecclesiasticus 1, 1)
Altiora te ne quaesieris et fortiora te ne scrutatus fueris; sed, quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus. (Liber Ecclesiasticus 3, 22)
Viae illorum coram ipso sunt semper: non sunt absconsae ab oculis ipsius. (Liber Ecclesiasticus 17, 13)
Leo venationi insidiatur semper, sic peccata operantibus iniquitates. (Liber Ecclesiasticus 27, 11)
Loquela timorati semper in sapientia manet; stultus autem sicut luna mutatur. (Liber Ecclesiasticus 27, 12)
Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio eius; (Liber Ecclesiasticus 38, 32)
Beatus, qui in istis versatur sermonibus; qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper. (Liber Ecclesiasticus 50, 30)
“Tacui semper, silui, patiens fui; sicut parturiens ululabo, gemam et fremam simul. (Liber Isaiae 42, 14)