Znaleziono 75 Wyniki dla: Septimo

  • sed offeretis incensum Domino septem diebus. Die autem septimo erit conventus sanctus, nullumque servile opus facietis in eo”. (Liber Leviticus 23, 8)

  • “Loquere filiis Israel: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis requies, memoriale, clangentibus tubis, conventus sanctus. (Liber Leviticus 23, 24)

  • Celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum: legitimum sempiternum erit generationibus vestris. Mense septimo festum celebrabitis (Liber Leviticus 23, 41)

  • septimo autem anno, sabbatum requietionis erit terrae, sabbatum Domino: agrum tuum non seres et vineam tuam non putabis. (Liber Leviticus 25, 4)

  • et clanges bucina mense septimo, decima die mensis expiationis die clangetis tuba in universa terra vestra. (Liber Leviticus 25, 9)

  • Quod si dixeritis: "Quid comedemus anno septimo, si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras?". (Liber Leviticus 25, 20)

  • Die septimo princeps filiorum Ephraim Elisama filius Ammiud (Liber Numeri 7, 48)

  • aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo et sic mundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non erit mundus. (Liber Numeri 19, 12)

  • Atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die; expiatusque die septimo lavabit et se et vestimenta sua et mundus erit ad vesperum. (Liber Numeri 19, 19)

  • Die quoque septimo conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in eo. (Liber Numeri 28, 25)

  • Die septimo offeretis vitulos septem et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim, (Liber Numeri 29, 32)

  • Et vos manete extra castra septem diebus; qui occiderit hominem vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo, vos et captivi vestri. (Liber Numeri 31, 19)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina