Znaleziono 102 Wyniki dla: Singulos

  • sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua, et manserunt in oppidis Hebron. (Liber II Samuelis 2, 3)

  • Qui dixit ad eum: “Quare sic attenuaris macie, fili regis, per singulos dies? Cur non indicas mihi?”. Dixitque ei Amnon: “Thamar sororem Absalom fratris mei amo”. (Liber II Samuelis 13, 4)

  • Habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israel, qui praebebant annonam regi et domui eius; per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant. (Liber I Regum 4, 7)

  • Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similae et sexaginta chori farinae, (Liber I Regum 5, 2)

  • Salomon autem praebebat Hiram viginti milia chororum tritici in cibum domui eius et viginti choros purissimi olei; haec tribuebat Salomon Hiram per annos singulos. (Liber I Regum 5, 25)

  • Mittebatque eos in Libanum decem milia per menses singulos vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis; et Adoniram erat super huiuscemodi indictione. (Liber I Regum 5, 28)

  • Et quattuor rotae per bases singulas et axes aerei, et quattuor pedes et quasi umeruli subter luterem fusiles, contra singulos coronae. (Liber I Regum 7, 30)

  • Nam et umeruli illi quattuor per singulos angulos basis unius ex ipsa basi fusiles et coniuncti erant. (Liber I Regum 7, 34)

  • Et sint sermones mei isti, quibus deprecatus sum coram Domino, appropinquantes Domino Deo nostro die ac nocte, ut faciat iudicium servo suo et populo suo Israel per singulos dies, (Liber I Regum 8, 59)

  • Offerebat quoque Salomon tribus vicibus per annos singulos holocausta et pacificas victimas super altare, quod aedificaverat Domino, et adolebat coram Domino; perfectumque est templum. (Liber I Regum 9, 25)

  • Erat autem pondus auri, quod afferebatur Salomoni per annos singulos, sescentorum sexaginta sex talentorum auri, (Liber I Regum 10, 14)

  • Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica, aromata quoque et equos et mulos per annos singulos. (Liber I Regum 10, 25)


“Um dia você verá surgir o infalível triunfo da justiça Divina sobre a injustiça humana”. São Padre Pio de Pietrelcina