Znaleziono 70 Wyniki dla: Timor Dei adoremus
Cumque cohors Iudae prima apparuisset, et pavor factus esset super hostes, ac timor ex praesentia illius, qui universa conspicit, super eos esset, in fugam exsiluerunt, alius alio se ferens, ita ut saepe a suis laederentur et gladiorum acuminibus configerentur. (Liber II Maccabaeorum 12, 22)
Erat enim timor pro uxoribus et filiis itemque pro fratribus et cognatis in minore parte iacens, maximus vero et primus pro sanctificato templo. (Liber II Maccabaeorum 15, 18)
Timor Domini principium scientiae. Sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt. (Liber Proverbiorum 1, 7)
Timor Domini odisse malum; arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor. (Liber Proverbiorum 8, 13)
Principium sapientiae timor Domini, et scientia Sancti est prudentia. (Liber Proverbiorum 9, 10)
Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breviabuntur. (Liber Proverbiorum 10, 27)
Timor Domini fons vitae, declinans a laqueis mortis. (Liber Proverbiorum 14, 27)
Timor Domini disciplina sapientiae, et gloriam praecedit humilitas. (Liber Proverbiorum 15, 33)
Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione mali. (Liber Proverbiorum 19, 23)
Praemium modestiae timor Domini, divitiae et gloria et vita. (Liber Proverbiorum 22, 4)
Timor hominis inducit laqueum; qui sperat in Domino, sublevabitur. (Liber Proverbiorum 29, 25)
Nihil enim est timor nisi proditio auxiliorum, quae sunt a cogitatione; (Liber Sapientiae 17, 11)