Znaleziono 128 Wyniki dla: Tradidit

  • Dixit autem David: “Non sic facietis, fratres mei, de his, quae tradidit Dominus nobis, et custodivit nos et dedit latrunculos, qui eruperant adversum nos, in manu nostra; (Liber I Samuelis 30, 23)

  • reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo, qui direxit aciem adversus filios Ammon. (Liber II Samuelis 10, 10)

  • Cumque venisset rex in domum suam Ierusalem, tulit decem mulieres concubinas, quas dereliquerat ad custodiendam domum, et tradidit eas in custodiam alimenta eis praebens. Et non est ingressus ad eas, sed erant clausae usque ad diem mortis suae in viduitate viventes. (Liber II Samuelis 20, 3)

  • Quod cum audisset propheta ille, qui reduxerat eum de via, ait: “Vir Dei est, qui inoboediens fuit ori Domini, et tradidit eum Dominus leoni; et confregit eum et occidit iuxta verbum Domini, quod locutus est ei”. (Liber I Regum 13, 26)

  • Pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea et tradidit ea in manu ducum cursorum, qui excubabant ante ostium domus regis. (Liber I Regum 14, 27)

  • Tulitque Elias puerum et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum et tradidit matri suae et ait illi: “En vivit filius tuus”. (Liber I Regum 17, 23)

  • Iratusque est furor Domini contra Israel et tradidit eos in manu Hazael regis Syriae et in manu Benadad filii Hazael cunctis diebus. (Liber II Regum 13, 3)

  • Proiecitque Dominus omne semen Israel et afflixit eos et tradidit in manu diripientium, donec proiceret eos a facie sua, (Liber II Regum 17, 20)

  • Pro quibus fecit rex Roboam aeneos et tradidit illos principibus cursorum, qui custodiebant vestibulum palatii. (Liber II Paralipomenon 12, 10)

  • Fugeruntque filii Israel Iudam, et tradidit eos Deus in manu eorum. (Liber II Paralipomenon 13, 16)

  • Nonne Aethiopes et Libyes magnus exercitus erant quadrigis et equitibus et multitudine nimia, quos, cum Domino credidisses, tradidit in manu tua? (Liber II Paralipomenon 16, 8)

  • Deditque eis pater suus multa munera argenti et auri et res pretiosas cum civitatibus munitissimis in Iuda; regnum autem tradidit Ioram, eo quod esset primogenitus. (Liber II Paralipomenon 21, 3)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina