Znaleziono 224 Wyniki dla: Tristis angustia auxilium salutis scutum amorem veritatis potentiae
Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. (Evangelium secundum Ioannem 1, 14)
Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum nec cognoscit. Vos cognoscitis eum, quia apud vos manet; et in vobis erit. (Evangelium secundum Ioannem 14, 17)
Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; (Evangelium secundum Ioannem 15, 26)
Cum autem venerit ille, Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem; non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur et, quae ventura sunt, annuntiabit vobis. (Evangelium secundum Ioannem 16, 13)
Viri fratres, filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum, nobis verbum salutis huius missum est. (Actus Apostolorum 13, 26)
Haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens: “Isti homines servi Dei Altissimi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis”. (Actus Apostolorum 16, 17)
Auxilium igitur assecutus a Deo usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori, nihil extra dicens quam ea, quae Prophetae sunt locuti futura esse et Moyses: (Actus Apostolorum 26, 22)
At Paulus: “Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba eloquor. (Actus Apostolorum 26, 25)
Neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, iam auferebatur spes omnis salutis nostrae. (Actus Apostolorum 27, 20)
Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci; (Epistula ad Romanos 2, 9)
eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae et veritatis in lege. (Epistula ad Romanos 2, 20)
Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius? (Epistula ad Romanos 8, 35)