Znaleziono 384 Wyniki dla: Tunc
Tunc ululaverunt humiles mei, et exclamaverunt aegrotantes et territi sunt, in altum extulerunt vocem suam et conversi sunt. (Liber Iudith 16, 11)
“Vade et congrega omnes Iudaeos, qui in Susan reperiuntur; et ieiunate pro me. Non comedatis et non bibatis tribus diebus et tribus noctibus, et ego cum ancillis meis similiter ieiunabo; et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens; si pereo, pereo”. (Liber Esther 4, 16)
Tunc surrexit Iob et scidit vestimenta sua et, tonso capite, corruens in terram adoravit (Liber Iob 1, 20)
Alioquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem; et tunc videbis, si in faciem benedicet tibi”. (Liber Iob 2, 5)
tunc levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis. (Liber Iob 11, 15)
Quis est qui contendat mecum? Tunc enim tacebo et consummabor. (Liber Iob 13, 19)
Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar: (Liber Iob 13, 20)
Tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam. (Liber Iob 22, 26)
Tunc iustus disceptabit cum illo, et ego evaderem in perpetuo a iudice meo. (Liber Iob 23, 7)
tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit. (Liber Iob 28, 27)
tunc aperit aures virorum et in visionibus terret eos, (Liber Iob 33, 16)
Novisti, nam tunc natus eras, et numerus dierum tuorum multus! (Liber Iob 38, 21)