Znaleziono 89 Wyniki dla: Turba
Ex illa ergo turba, cum audissent hos sermones, dicebant: “Hic est vere propheta!”; (Evangelium secundum Ioannem 7, 40)
Dissensio itaque facta est in turba propter eum. (Evangelium secundum Ioannem 7, 43)
Sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt!”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 49)
Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est, et venerunt non propter Iesum tantum, sed ut et Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. (Evangelium secundum Ioannem 12, 9)
In crastinum turba multa, quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Iesus Hierosolymam, (Evangelium secundum Ioannem 12, 12)
Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo, quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis. (Evangelium secundum Ioannem 12, 17)
Propterea et obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum. (Evangelium secundum Ioannem 12, 18)
Turba ergo, quae stabat et audierat, dicebat tonitruum factum esse; alii dicebant: “Angelus ei locutus est”. (Evangelium secundum Ioannem 12, 29)
Respondit ergo ei turba: “Nos audivimus ex Lege, quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis: “Oportet exaltari Filium hominis”? Quis est iste Filius hominis?”. (Evangelium secundum Ioannem 12, 34)
Et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit — erat autem turba hominum simul fere centum viginti C: (Actus Apostolorum 1, 15)
Et verbum Dei crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Ierusalem valde; multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei. (Actus Apostolorum 6, 7)
quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide. Et apposita est turba multa Domino. (Actus Apostolorum 11, 24)