Znaleziono 89 Wyniki dla: Venisset

  • Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his, qui captivi ducti fuerant de Samaria, habitavit in Bethel et docebat eos quomodo colerent Dominum. (Liber II Regum 17, 28)

  • Cumque venisset rex David et sedisset coram Domino, dixit: “Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia adduxisti me hucusque? (Liber I Paralipomenon 17, 16)

  • Cumque venisset Gad ad David, dixit ei: “Haec dicit Dominus: Elige, quod volueris: (Liber I Paralipomenon 21, 11)

  • Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit, ut tentaret eum in aenigmatibus in Ierusalem cum magno comitatu et camelis, qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei, quaecumque erant in corde suo. (Liber II Paralipomenon 9, 1)

  • Porro Iuda, cum venisset ad speculam, quae respicit solitudinem, vidit procul omnem late regionem plenam cadaveribus, nec superesse quemquam, qui necem potuisset evadere. (Liber II Paralipomenon 20, 24)

  • Voluntatis quippe fuit Dei adversum Ochoziam, ut veniret ad Ioram et, cum venisset, egrederetur cum eo adversum Iehu filium Namsi, quem unxit Dominus, ut deleret domum Achab. (Liber II Paralipomenon 22, 7)

  • Et certe, cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus manibus eorum exercitum magnum valde, eo quod reliquissent Dominum, Deum patrum suorum; in Ioas quoque ignominiosa exercuere iudicia. (Liber II Paralipomenon 24, 24)

  • Amovit autem eum rex Aegypti, cum venisset Ierusalem, et condemnavit terram centum talentis argenti et talento auri. (Liber II Paralipomenon 36, 3)

  • Et audierunt Sanaballat Horonites et Thobias servus Ammanites et contristati sunt afflictione magna, quod venisset homo, qui quaereret prosperitatem filiorum Israel. (Liber Nehemiae 2, 10)

  • Et cum venisset in Ecbatana, dixit illi: “Azaria frater, duc me ad Raguel, fratrem nostrum, viam rectam”. Et duxit eum ad domum Raguel, et invenerunt illum sedentem circa ostium atrii sui et salutaverunt illum priores. Et ille dixit eis: “Bene valeatis, fratres, intrate salvi et sani”. Et induxit eos in domum suam. (Liber Thobis 7, 1)

  • Cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum, ut intrarent ad regem, expletis omnibus, quae ad cultum muliebrem pertinebant, per menses duodecim; ita dumtaxat, ut sex mensibus oleo ungerentur myrrhino et aliis sex feminarum pigmentis et aromatibus uterentur, (Liber Esther 2, 12)

  • Sed cum venisset Hierosolymam et benigne a summo sacerdote civitatis esset exceptus, narravit de dato indicio, et cuius rei gratia adesset aperuit; interrogabat autem, si vere haec ita essent. (Liber II Maccabaeorum 3, 9)


“Se você não entrega seu coração a Deus, o que lhe entrega?” “Você deve seguir outra estrada. Tire de seu coração todas as paixões deste mundo, humilhe-se na poeira e reze! Dessa forma, certamente você encontrará Deus, que lhe dará paz e serenidade nesta vida e a eterna beatitude na próxima.” São Padre Pio de Pietrelcina