Znaleziono 52 Wyniki dla: Veteris Testamentum
Quia hoc est testamentum, quod testabor domui Israel post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. (Epistula ad Hebraeos 8, 10)
Ubi enim testamentum, mors necesse est afferatur testatoris; (Epistula ad Hebraeos 9, 16)
testamentum autem in mortuis est confirmatum, nondum enim valet, dum vivit, qui testatus est. (Epistula ad Hebraeos 9, 17)
“Hoc est testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mente eorum superscribam eas; (Epistula ad Hebraeos 10, 16)