Znaleziono 139 Wyniki dla: Vineam fructum
Terra autem erit in desolationem propter habitatores suos et propter fructum operum eorum. (Prophetia Michaeae 7, 13)
Propter hoc super vos prohibiti sunt caeli, ne darent rorem, et terra prohibita est, ne daret fructum suum. (Prophetia Aggaei 1, 10)
Numquid adhuc semen in horreo est, et adhuc vinea et ficus et malogranatum et lignum olivae non portavit fructum? Ex die hac benedicam”. (Prophetia Aggaei 2, 19)
sed semen pacis erit: vinea dabit fructum suum, et terra dabit proventum suum, et possidere faciam reliquias populi huius universa haec. (Prophetia Zachariae 8, 12)
et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terrae, nec erit sterilis vobis vinea in agro, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 3, 11)
Facite ergo fructum dignum paenitentiae (Evangelium secundum Matthaeum 3, 8)
Iam enim securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 10)
Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 19)
Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum: si quidem ex fructu arbor agnoscitur. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 33)
Alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 8)
Qui vero in terra bona seminatus est, hic est, qui audit verbum et intellegit et fructum affert et facit aliud quidem centum, aliud autem sexaginta, porro aliud triginta”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 23)
Cum autem crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 26)