Znaleziono 103 Wyniki dla: accepit
Cecidit autem sors tribui Manasse — ipse est enim pri mogenitus Ioseph C; Machir primogenito Manasse patri Galaad, quia fuit vir pugnator, accepit in possessionem Galaad et Basan. (Liber Iosue 17, 1)
Qui habuit triginta filios et totidem filias emittens foras maritis dedit; et eiusdem numeri filiis suis accepit uxores forinsecus. Qui septem annis iudicavit Israel; (Liber Iudicum 12, 9)
Uxor autem eius accepit maritum unum de amicis eius, qui erat pronubus. (Liber Iudicum 14, 20)
Ascendentesque castrametati sunt in Cariathiarim Iudae, qui locus ex eo tempore Castrorum Dan nomen accepit et est post tergum Cariathiarim. (Liber Iudicum 18, 12)
Fuit quidam vir Levi tes habitans ut advena in extrema parte montis Ephraim, qui accepit concubinam de Bethlehem Iudae. (Liber Iudicum 19, 1)
Tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem; ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus, ut conciperet et pareret filium. (Liber Ruth 4, 13)
Sed et Achinoam accepit David de Iezrahel, et fuit utraque uxor eius. (Liber I Samuelis 25, 43)
Et affinitate coniunctus est pharaoni regi Aegypti. Accepit namque filiam eius et adduxit in civitatem David, donec compleret aedificans domum suam et domum Domini et murum Ierusalem per circuitum. (Liber I Regum 3, 1)
Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Chaleb Ephratha, quae peperit ei Hur. (Liber I Paralipomenon 2, 19)
Post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam, cum ipse esset annorum sexaginta; quae peperit ei Segub. (Liber I Paralipomenon 2, 21)
(18a) Hi autem sunt filii Bethiae filiae pharaonis, quam accepit Mered: (18b) peperit Iared patrem Gedor et Heber patrem Socho et Iecuthiel patrem Zanoa. (Liber I Paralipomenon 4, 18)
Machir autem accepit uxorem de Huphim et Suphim et habuit sororem nomine Maacha; nomen autem secundi Salphaad, nataeque sunt Salphaad filiae. (Liber I Paralipomenon 7, 15)