Znaleziono 134 Wyniki dla: aeternam vitam

  • Et eligent magis mortem quam vitam omnes, qui residui fuerint de cognatione hac pessima in universis locis, ad quae eiecero eos, dicit Dominus exercituum. (Liber Ieremiae 8, 3)

  • et dabo vos in opprobrium sempiternum et in ignominiam aeternam, quae numquam oblivione delebitur”. (Liber Ieremiae 23, 40)

  • SADE. Perdiderunt in lacu vitam meam et iecerunt lapides super me. (Lamentationes 3, 53)

  • RES. Iudicasti, Domine, causam animae meae, redemisti vitam meam. (Lamentationes 3, 58)

  • Ipsa est liber praeceptorum Dei et lex, quae permanet in aeter num. Omnes, qui tenent eam, ad vitam; qui autem relinquunt eam, morientur. (Liber Baruch 4, 1)

  • qui enim induxit in vos mala, inducet in vos aeternam iucunditatem cum salute vestra. (Liber Baruch 4, 29)

  • Quia, qui vendit, ad id quod vendidit non revertetur, cum adhuc sit in viventibus vita eorum. Visio enim ad omnem pompam eius non regredietur, et unusquisque in iniquitate sua vitam suam non confortabit. (Prophetia Ezechielis 7, 13)

  • Et multi de his, qui dormiunt in terra pulveris, evigilabunt: alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium sempiternum. (Prophetia Danielis 12, 2)

  • Ad extrema montium descendi, terrae vectes concluserunt me in aeternum, sed eduxisti de fovea vitam meam, Domine Deus meus. (Prophetia Ionae 2, 7)

  • quam angusta porta et arta via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam! (Evangelium secundum Matthaeum 7, 14)

  • Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscide eum et proice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 8)

  • Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum et proice abs te: bonum tibi est unoculum in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 9)


“Imitemos o coração de Jesus, especialmente na dor, e assim nos conformaremos cada vez mais e mais com este coração divino para que, um dia, lá em cima no Céu, também nós possamos glorificar o Pai celeste ao lado daquele que tanto sofreu”. São Padre Pio de Pietrelcina