Znaleziono 16 Wyniki dla: agite
Viriliter agite et confortamini; nolite timere nec paveatis a conspectu eorum, quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus et non dimittet nec derelinquet te”. (Liber Deuteronomii 31, 6)
Abite, oro, et diligentius praeparate et curiosius agite; et considerate locum, ubi sit pes eius, vel quis viderit eum ibi; dictum est enim ad me quod callidus sit valde. (Liber I Samuelis 23, 22)
Et praecepit rex Ioab et Abisai et Ethai dicens: “Leniter mihi agite cum puero Absalom”. Et omnis populus audiebat praecipientem regem cunctis principibus pro Absalom. (Liber II Samuelis 18, 5)
Amarias autem sacerdos princeps super vos in omnibus, quae ad Deum pertinent, praesidebit; porro Zabadias filius Ismael, qui est dux in domo Iudae, super ea opera erit, quae ad regis officium pertinent; habetisque Levitas coram vobis ut scribas. Confortamini et agite diligenter, et sit Dominus cum bonis”. (Liber II Paralipomenon 19, 11)
“Viriliter agite et confortamini! Nolite timere nec paveatis regem Assyriorum et universam multitudinem, quae est cum eo. Multo enim plures nobiscum sunt quam cum illo: (Liber II Paralipomenon 32, 7)
Benedicite Dominum, omnes electi; et omnes, laudate maiestatem illius. Agite dies laetitiae et confitemini illi. (Liber Thobis 13, 8)
Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes, qui speratis in Domino. (Liber Psalmorum 31, 25)
Filii, confortamini et viriliter agite in lege, quia in ipsa gloriosi eritis. (Liber I Maccabaeorum 2, 64)
Idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo, domus Israel, ait Dominus Deus. Convertimini et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in scandalum iniquitatis. (Prophetia Ezechielis 18, 30)
“Venite in Bethel et impie agite, ad Galgalam et multiplicate praevaricationem; et offerte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras, (Prophetia Amos 4, 4)
et dicens: “Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum”. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 2)
Exinde coepit Iesus praedicare et dicere: “Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum”. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 17)