Znaleziono 67 Wyniki dla: amicitia cum mundo

  • Cui occurrit Iehu filius Hanani videns et ait ad eum: “Impio praebes auxilium et his, qui oderunt Dominum, amicitia iungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris; (Liber II Paralipomenon 19, 2)

  • quia in Ierusalem civitate aedificabitur domus illius in omnia saecula. Felix ero, si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem tuam et confitendum regi caeli. Ostia Ierusalem sapphiro et smaragdo aedificabuntur, et lapide pretioso omnes muri tui; et turres Ierusalem auro aedificabuntur, et propugnacula eius auro mundo. (Liber Thobis 13, 16)

  • Innocens manibus et mundo corde, qui non levavit ad vana animam suam nec iuravit in dolum. (Liber Psalmorum 24, 4)

  • PSALMUS. Asaph. Quam bonus rectis est Deus, Deus his, qui mundo sunt corde! (Liber Psalmorum 73, 1)

  • Quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia nostra et non accessistis ad inimicos nostros, audivimus et gavisi sumus. (Liber I Maccabaeorum 10, 26)

  • Et suscepit Onias virum, qui missus fuerat, cum honore; et accepit epistulas, in quibus significabatur de societate et amicitia. (Liber I Maccabaeorum 12, 8)

  • Et, amotis his, quae humanitatis causa Iudaeis a regibus fuerant constituta per Ioannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legatione, et legitima civium iura destituens, pravos mores innovabat. (Liber II Maccabaeorum 4, 11)

  • accensusque animis, confestim ablata Andronici purpura ac tunicis eius discissis, circumduxit per totam civitatem usque ad eundem locum, in quo in Oniam impietatem commiserat, atque illic sacrilegum interfectorem e mundo sustulit, Domino illi condignam retribuente poenam. (Liber II Maccabaeorum 4, 38)

  • Sicut omnibus sors una: iusto et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et non immolanti. Sicut bonus sic et peccator; ut qui iurat, ita et ille qui iuramentum timet. (Liber Ecclesiastes 9, 2)

  • et in amicitia illius delectatio bona, et in laboribus manuum illius divitiae sine defectione, et in certamine loquelae illius sapientia, et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius, circuibam quaerens, ut mihi illam assumerem. (Liber Sapientiae 8, 18)

  • Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius. (Liber Ecclesiasticus 26, 21)

  • Beati sunt, qui te viderunt et in amicitia tua dormierunt! (Liber Ecclesiasticus 48, 11)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina