Znaleziono 54 Wyniki dla: angelum
Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum ad domum suam stantem et dicentem: “Mitte in Ioppen et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus, (Actus Apostolorum 11, 13)
Et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum; aestimabat autem se visum videre. (Actus Apostolorum 12, 9)
Et Petrus ad se reversus dixit: “Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni exspectatione plebis Iudaeorum”. (Actus Apostolorum 12, 11)
Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum; pharisaei autem utrumque confitentur. (Actus Apostolorum 23, 8)
Et non mirum, ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis; (Epistula II ad Corinthios 11, 14)
et tentationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis, sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Iesum. (Epistula ad Galatas 4, 14)
Apocalypsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere ser vis suis, quae oportet fieri cito, et significavit mittens per angelum suum servo suo Ioanni, (Apocalypsis Ioannis 1, 1)
Et vidi angelum fortem praedicantem voce magna: “Quis est dignus aperire librum et solvere signacula eius?”. (Apocalypsis Ioannis 5, 2)
Et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis, habentem sigillum Dei vivi; et clamavit voce magna quattuor angelis, quibus datum est nocere terrae et mari, (Apocalypsis Ioannis 7, 2)
Habent super se regem angelum abyssi, cui nomen Hebraice Abaddon et Graece nomen habet Apollyon. (Apocalypsis Ioannis 9, 11)
Et vidi alium angelum for tem descendentem de caelo amictum nube, et iris super caput, et facies eius erat ut sol, et pedes eius tamquam columnae ignis; (Apocalypsis Ioannis 10, 1)
Et abii ad angelum dicens ei, ut daret mihi libellum. Et dicit mihi: “Accipe et devora illum; et faciet amaricare ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulcis tamquam mel”. (Apocalypsis Ioannis 10, 9)