Znaleziono 133 Wyniki dla: arca foederis

  • Quidquid obtuleris sacrificii, similae sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo: in omni oblatione tua offeres sal. (Liber Leviticus 2, 13)

  • et praecepit ei dicens: “Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio, quo tegitur arca, ut non moriatur, quia in nube apparebo super propitiatorium; (Liber Leviticus 16, 2)

  • inducamque super vos gladium ultorem foederis mei; cumque confugeritis in urbes vestras, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini hostium manibus. (Liber Leviticus 26, 25)

  • Et recordabor foederis mei, quod pepigi cum Iacob et Isaac et Abraham. Terrae quoque memor ero, (Liber Leviticus 26, 42)

  • Et recordabor eis foederis cum maioribus, quos eduxi de terra Aegypti in conspectu gentium, ut essem Deus eorum. Ego Dominus”. (Liber Leviticus 26, 45)

  • Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum; arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum. (Liber Numeri 10, 33)

  • Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: “Surge, Domine, et dissipentur inimici tui; et fugiant, qui oderunt te, a facie tua”. (Liber Numeri 10, 35)

  • At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis; arca autem foederis Domini et Moyses non recesserunt de castris. (Liber Numeri 14, 44)

  • Idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem foederis mei, (Liber Numeri 25, 12)

  • Cumque transissent quadraginta dies et totidem noctes, dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas, tabulas foederis, (Liber Deuteronomii 9, 11)

  • Cumque reversus de monte ardente descenderem et duas tabulas foederis utraque tenerem manu (Liber Deuteronomii 9, 15)

  • Et scribam in tabulis verba, quae fuerunt in his, quas ante confregisti, ponesque eas in arca”. (Liber Deuteronomii 10, 2)


“A natureza humana também quer a sua parte. Até Maria, Mãe de Jesus, que sabia que por meio de Sua morte a humanidade seria redimida, chorou e sofreu – e como sofreu!” São Padre Pio de Pietrelcina