Znaleziono 25 Wyniki dla: audiunt
Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt; (Evangelium secundum Matthaeum 13, 13)
Vestri autem beati oculi, quia vident, et aures vestrae, quia audiunt. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 16)
Et hi sunt, qui super terram bonam seminati sunt: qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum”. (Evangelium secundum Marcum 4, 20)
Et respondens dixit illis: “Euntes nuntiate Ioanni, quae vidistis et audistis: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur; (Evangelium secundum Lucam 7, 22)
Qui autem secus viam, sunt qui audiunt; deinde venit Diabolus et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. (Evangelium secundum Lucam 8, 12)
Qui respondens dixit ad eos: “Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt”. (Evangelium secundum Lucam 8, 21)
At ille dixit: “Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt!”. (Evangelium secundum Lucam 11, 28)
Ait autem illi: “Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent””. (Evangelium secundum Lucam 16, 31)
Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias oves vocat nominatim et educit eas. (Evangelium secundum Ioannem 10, 3)
Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me; (Evangelium secundum Ioannem 10, 27)
Et Paulus: “Optarem apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos, qui audiunt me hodie, fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his!”. (Actus Apostolorum 26, 29)
Attende tibi et doctrinae; insta in illis; hoc enim faciens et teipsum salvum facies et eos, qui te audiunt. (Epistula I ad Timotheum 4, 16)